DEMOCRITUS

DEMOCRITUS
I.
DEMOCRITUS
Ephesius, libros edidit de templo Dianae Ephesiae, ex cuius operis l. 1. quaedam de Ephesiorum in vestitu mollitie ac luxuria narrat, Athenaeus l. 12. Aliorum quinque Democritorum meminit Diog. Laert. l. 9.
II.
DEMOCRITUS
Mileto oriundus, Leucippi discipulus, Philosophus Abderites, quia Abderae degebat, acceptâ a fratribus natu maioribus paternae hereditatis portione, cognoscendatum retum cupiditare accensus, bonam orbis partem Aegyptum nempe, Persidem, Chaldaeam, Indiam, etc. peragravit. Postea in patriam reversus cum summa inopia ostenso magno Diacosmo, librorum suorum excellentissimo, a rigore legis, cos qui nimias impensas fecissent, sepulturâ privantis, absolutus, et quingentis e publico talentis aeneaqueve statuâ donatus, in hortulo iuxta suae urbis muros, se ad solas rerum naturas contemplandas contulit, a quibus, ne externis obiectis avocaretur, aeneae pelvis fulgore se ipsum occaecavit. Quod tamen Laber. Poeta ideo factum ait,
Malis bene esse ne videret civibus.
Ut ipse loquitur. vide Gell. l. 10. c. 17. Sed dubitavit de eo Cic. l. 5. de Fin. Plutarch. vero plene falsitatis arguit. l. de Curiositate. Civibus suis, ob secessionem eius, pro phrenetico habitus fuit. Ad quem curandi causâ missus cum esset Hippoerates, et cum eo collocutus fuisset, reversus sapientissimum ipsum dementesqueve illos pronuntiavit, quevi eum stultitiae accusarent. vide Ep. Hippocratis.
Datio, uxoris obitum lugenti impense, illam se resuscitaturum pollicitus est, nominibus trium hominum in regno Persico, quibus nihil unquam adversi contigisset, monumento eius inscriptis. Sed cum nemo talis reperiretur, Regem ad patienter suam sortem ferendam graviter hortatus est. Omnia fieri ex atomis dixit, ac plures esse mundos eosqueve corruptibiles. Fertur Theologiam, ac Astrologiam dedicisse a Magis ac Chaldaeis; cum Gymnosophistis quoque congressus est. Lac sibi, in congressu Hippocratis modo memorato, allatum, statim agnovit esse caprae nigrae et primiparae: puellaeque vitium solo aspectu deprehendit. De instituto autem eius praeter Laertium, Cic. l. 5. de Fin. et Orig. l. 2. contra Cels., perstringit quoque. Aelian. hist. Var. l. 4. c. 20. Valer. Max. l. 8. c. 7. Plin. l. 21. c. 11. et l. 18. c. 35. Horat. l. 1. Epist. 12. v. 12.
Miramur si Democrati pecus edit agellos.
Strab. l. 1. c. 15. Cels. l. 2. c. 5. Suid. Euseb. Chr. Voss. de Phil. c. 11. §. 14. de Philosophis, c. 1. §. 10. et 21. et c. 7. §. 8. et seqq. de Mathem. c. 39. §. 9. etc. de Hist. Gr. l. 4. c. 2. p. 437. Idem Cic. l. 1. Tusc. et l. 1. de Nat. Deor. magnum virum appellat. Plin. virum sagacem, et vitae utilissimum fuisse refert. In risum pronum fuisse vulgo dicitur. Iuv. l. 4. Sat. 10. v. 83.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat
Democritus. ------ ------
Horat. de arte Poet. v. 296.
------ Excludit sanos Helicone Poetas
Democritus. ------ ------ ------
Patrem eius opulentissimum fuisse ex eo patet, quod Xerxis exercitui epulum aliquando dederit. Agebat autem 99. Annos, cum mortuus est. Diogeni 109. Aliis 104. Olymp. 104. A. U. C. 392. A. M. 3693. etc. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Democritus — Full name Democritus Born ca. 460 BC Abdera, Thrace Died ca. 370 BC (Aged 90) Era …   Wikipedia

  • Democrĭtus — Democrĭtus, 1) so v.w. Demokritos; 2) Christianus, s. Dippel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Democritus — Democritus, Christianus, s. Dippel …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Democritus — of Abdera …   Philosophy dictionary

  • Democritus — [di mäk′rə təs] 460? 370? B.C.; Gr. philosopher: exponent of atomism …   English World dictionary

  • Democritus — /di mok ri teuhs/, n. ( the Laughing Philosopher ) c460 370 B.C., Greek philosopher. * * * born с 460 died с 370 BC Greek philosopher. Though only a few fragments of his work survive, he was apparently the first to describe invisible atoms as the …   Universalium

  • Democritus, SS. — SS. Democritus et Soc. MM. (31. Juli). Aus dem Griech. = der Volksrichter. – Die hhl. Democritus, Secundus, Dionysius und Thyrus erlitten wahrscheinlich in Afrika – nach Andern, wie Migne, und auch nach dem Mart. Rom., wo der Letztere nicht… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Democritus (crater) — Location of the crater Democritus. Coordinates …   Wikipedia

  • Democritus University of Thrace — Δημοκρίτειο Πανεπιστήμιο Θράκης Established 1974 Type Public …   Wikipedia

  • Democritus Junior —   [dɪ mɔkrɪtəs dʒuːnjə], Pseudonym des englischen Schriftstellers Robert Burton …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”